Evangelium Secundum Joannem*

Caput 14: Versus 26

Paracletus.Consolari cum sit opus Trinitatis, ad personam tamen maxime Spiritus sancti pertinet, quia in Scriptura nomine bonitatis Spiritus sanctus designatur: per bonitatem ergo Deus nos consolatur, per eam omnia bona sua nobis tribuit.Ille vos.Quia etsi Filius doceat nos et revelet Patrem, hoc totum facit per suam bonitatem.Ille vos docebit omnia.Docebit quae dixero, non quod dicat Filius et Spiritus doceat, quia quod dicit et docet, et ipsa Trinitas dicit et docet. Sed quia Trinitas est, oportet singulas personas insinuari, quos nos distincte audire, inseparabiliter intelligere debemus. Cum ergo dicimus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, non eos simul dicimus, cum non possint esse non simul.
(* Traductions européennes)